TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Porphyrii sententia de fugiendo omni corpore. Refellitur. Sed corpus est omne fugiendum. Magnus eorum philosophus posterius Porphyrius, fidei christianae acerrimus inimicus, qui jam christianis temporibus fuit; sed tamen ab ipsis deliramentis erubescendo, a Christianis ex aliqua parte correptus, dixit, scripsit: Corpus est omne fugiendum. Omne dixit, quasi omne corpus vinculum aerumnosum sit animae. Et prorsus si corpus qualecumque est fugiendum, non est ut laudes ei corpus, et dicas quomodo Deo docente fides nostra laudat corpus: quia et corpus quod modo habemus, quamvis habeamus hinc poenam de peccato, et corpus quod corrumpitur, aggravet animam 4Sap. IX, 15; tamen habet corpus istud speciem suam, dispositionem membrorum, distinctionem sensuum, erectam staturam, et caetera quae bene considerantes stupent. Verumtamen illud omnino incorruptibile, omnino immortale, omnino ad movendum agile et facile erit. Sed ait Porphyrius: Sine causa mihi laudas corpus; qualecumque sit corpus, si vult esse beata anima, corpus est omne fugiendum. Hoc dicunt philosophi: sed errant, sed delirant. Cito probo: nolo diutius disputare; quia illa quae praedicata est debet habere subditum. Duo enim sunt invicem sibi connexa, praedicata et subdita. Superat omnia Deus: huic cuncta sunt subdita. Et anima si habet aliquem honorem apud Deum, debet habere aliquid subditum. Sed nolo hinc diutius disputare, libros vestros lego: mundum istum animal dicitis, id est, coelum, terram, maria, omnia quae sunt ingentia corpora, immensa usquequaque elementa; totum hoc, universumque corpus, quod ex his elementis omnibus constat, dicitis esse animal magnum, id est, habere animam suam, sed sensus corporis non habere; quia extrinsecus nihil est quod sentiri possit: habere tamen intellectum, haerere Deo: et ipsam animam mundi vocari Jovem, vel vocari Hecatem, id est, quasi animam universalem mundum regentem, et unum quoddam animal facientem. Eumdemque mundum aeternum esse dicitis, semper futurum, finem non habiturum. Si ergo aeternus est mundus, et sine fine manet mundus, et animal est mundus; anima ista semper tenetur in mundo: certe corpus est omne fugiendum? Quid est quod dicebas, Corpus est omne fugiendum? Ego dico beatas animas incorruptibilia corpora semper habituras. Tu qui dicis, Corpus est omne fugiendum, occide mundum. Tu dicis ut fugiam de carne mea: fugiat Jupiter tuus de coelo et terra.

Notes

  1. 4. Sap. IX, 15