Filii proprio quodam modo apud Judaeos. Generationes Domini varie ab Evangelistis sine mendacio numeratae. Huc accedit, quia erat alius modus proprius Judaeorum, quo fieret aliquis filius ejus de quo non esset carnaliter natus. Propinqui enim propinquorum suorum sine liberis defunctorum ducebant uxores, ut semen defuncti suscitarent 49Deut. XXV, 5, 6; Matth. XXII, 24. Ita ille qui nascebatur, et illius erat filius de quo nascebatur, et illius in cujus successione nascebatur. Haec dicta sunt, ne quisquam existimans fieri non posse, ut recte unius hominis duo patres commemorentur, quemlibet Evangelistarum qui generationes Domini narraverunt, sacrilega calumnia quasi de mendacio criminandum putet: praesertim cum ipsis eorum verbis nos videamus admonitos. Matthaeus quippe, qui eum patrem commemorare intelligitur, a quo genitus est Joseph, ita generationes enumerat, Ille genuit illum, ut ad hoc pervenire possit quod ait in fine, Jacob genuit Joseph. Lucas vero, quia non proprie dicitur genitus, qui vel adoptione efficitur filius, vel in successione mortui ex illa quae uxor ejus fuit nascitur, non dixit, Heli genuit Joseph; aut, Joseph quem genuit Heli: sed, qui fuit, inquit, filius Heli 50Luc. III, 23 ; sive adoptando, sive a propinquo genitus in mortui successione nascendo.