TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vita peritura redimitur omnibus bonis: vita aeterna quanti emenda. Propter vitam quaeruntur divitiae, non vita propter divitias: quam multi cum suis hostibus pacti sunt, ut vitam solam redimerent? Quantumcumque habuerunt, totum dederunt, tantum ne vitam amitterent. Totum dedisti barbaris quod habuisti, frater? Totum, inquit, dedi, nudus remansi; etsi nudus, vivam. Et quare? Totus occidendus eram, ideo totum dedi. Et quare tibi hoc contigit? Vis dico tibi? Quia antequam barbarus superveniret, pauperi non subveniebas, ut per pauperem eleemosyna ad Christum perveniret? Christo modicum non dedisti, et barbaris totum quod habuisti, dedisti, et hoc cum sacramento dedisti. Christus rogat, et non accipit: ille torquet, et totum aufert. Si tanti redemisti vitam perituram, quanti comparanda est vita aeterna? Qui das hosti, ut vivas mendicus, da aliquid Christo, ut vivas beatus. Ut vivas paucis diebus, quod hostis exigit facis, et quod Christus exigit, contemnis? Omnes dies hominis ab infantia usque ad senectutem pauci sunt: et si ipse Adam hodie moreretur, paucos dies vixerat, quia omnes finierat; qui utique sex millia annos vixerat; et tamen pauci erant, quia cunctos finierat. Paucos dies laboriosos, tentationibus plenos redimis, ut modicam terram habeas, id est villam. Ecce inimicus, qui te captivaverat, dicit tibi, Quidquid habes da mihi: et ut viveres totum dedisti; hodie redemptus, cras moriturus; ab isto redemptus, ab alio trucidandus. Ecce quanta a barbaris patiuntur homines propter vitam temporalem, et piget aliquid pati pro vita aeterna! Erudiant nos ista pericula, fratres. Ecce totum dedisti, et abjecisti; et gaudes quia vivis, et hoc dicis: Etsi pauper, nudus, egens, mendicus, gaudeo quia vivo, et istam lucem dulcem non perdidi. Appareat Christus; paciscatur et ipse tecum: non barbarus qui te captivaverat; sed qui pro te captus est, qui pro te occidi dignatus est. Ille qui se dedit pro te, ipse tibi dicit: Mecum paciscere. Habere vis te? habe et me. Oportet ut oderis te, et diligas me. Vitam tuam perdendo invenies, ne tenendo perdas eam.