TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Idem tractatur argumentum. Post resurrectionem ait discipulis suis: Non sciebatis quia oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis, et Psalmis de me? Tunc, Evangelista sequitur et dicit, Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Ecce sponsus, quem confessus est Petrus, hoc est Filium Dei vivi, oportebat ut pateretur, et tertio die resurgeret. Et factum erat: impletum videbant, caput tenebant, corpus quaerebant. Quod est caput? Ipse Christus: passus est, tertio die resurrexit: caput est Ecclesiae. Corpus quod est? Ipsa Ecclesia. Videbant ergo discipuli caput, corpus non videbant. Ergo eos corpus non videntes, doceat caput. Dic, Domine Jesu; dic, sancte sponse, instrue nos de corpore tuo, de sponsa tua, de dilecta tua, de columba tua, quam dotasti sanguine tuo, dic: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die. Ecce sponsus: dic de sponsa, imple tabulas matrimoniales. Audite sponsam: Et praedicari, inquit. Hoc enim sequitur. Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Ubi te abscondis? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 7Luc. XXIV, 44-47 . Sic est factum. Legimus promissum, videmus impletum. Ecce lux mea; ubi est obscuritas tua? Ergo Christus sponsus est hujus Ecclesiae, quae praedicatur in omnes gentes, et pullulat et crescit usque ad fines terrae, incipientibus ab Jerusalem: hujus sponsus est Christus. Tu quid dicis? Cujus sponsus est Christus? Partis Donati? Non est ipse, non est ipse. Homo bone, non est ipse: imo homo male, non est ipse. Ad nuptias venimus, tabulas legamus, et non litigemus. Ergo si tu dicis, Christus est sponsus partis Donati; ego tabulas lego, et invenio esse Christum sponsum Ecclesiae diffusae toto orbe terrarum. Si dicis, Ipse est, et non est ipse, negas Christum in carne venisse.

Notes

  1. 7. Luc. XXIV, 44-47