Mortem a peccato esse contra Pelagianos probatur. Certe non est mors a peccato? De qua enim morte alia loquebatur, cum de resurrectione corporis loqueretur. Induetur incorruptibilitate hoc corruptibile: absorbebitur mors in victoria. Haec corporis resurrectio. Ibi dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? Cui, nisi corporis morti? Quia sermo est de corporis resurrectione. Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis peccatum. Peccatum aculeus mortis, quo aculeo facta est mors, non quem aculeum fecit mors: quomodo venenum poculum mortis, quia facit mortem, non quia fit a morte. Dominus ergo in resurrectione finit hanc poenam: mortem autem etiam et fidelibus et sanctis relinquit ad luctam. Ad agonem tibi mors dimissa est. Nam poterat Deus justificato tibi auferre mortem, sed dimisit ad certamen, ut esset quod pro fide contemneres. Nam de quibus voluit, fecit. Enoch translatus est, et Elias translatus est, et vivunt. Justitia ipsorum meruit hoc? an Dei gratia et Dei beneficium et speciale concessum? Ut Creator ostendat in omnibus potestatem, commendavit nobis quid possit.