Vera eleemosyna quae fieri jubetur. Si haec ita sunt, quid illis dixit, Facite eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Quid est, Facite eleemosynam? Facite misericordiam. Quid est, Facite misericordiam? Si intelligis, a te incipe. Quomodo enim es misericors alteri, si crudelis sis tibi? Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Facite veram eleemosynam. Quid est eleemosyna? Misericordia, Audi Scripturam: Miserere animae tuae placens Deo 3Eccli. XXX, 24 . Fac eleemosynam, miserere animae tuae placens Deo. Mendicat ante te anima tua, redi ad conscientiam tuam. Quicumque male vivis, quicumque infideliter vivis, redi ad conscientiam tuam: et ibi invenis mendicantem animam tuam, invenis egentem, invenis pauperem, invenis aerumnosam, invenis forte nec egentem, sed egestate obmutescentem. Nam si mendicat, esurit justitiam. Quando inveneris talem animam tuam (intus in corde tuo sunt illa), fac prius eleemosynam, da illi panem. Quem panem? Si Pharisaeus interrogaret, diceret illi Dominus: Fac eleemosynam cum anima tua. Hoc enim illi dixit; sed ille non intellexit, quando enarravit illis eleemosynas quas faciebant, et putabant latere Christum; et ait illis: Novi quia facitis; decimatis mentam et anethum, cuminum et rutam: sed ego alias eleemosynas loquor: contemnitis judicium et charitatem. In judicio et charitate fac eleemosynam cum anima tua. Quid est in judicio? Respice, et inveni; displice tibi, pronuntia in te. Et quid est charitas? Dilige Dominum Deum in toto corde tuo, et tota anima tua, et tota mente tua; dilige proximum tuum tanquam te ipsum 4Matth. XXII, 37, 39: et fecisti misericordiam prius cum anima tua, in conscientia tua. Hanc autem eleemosynam si praetermittis, da quod vis, dona quantum vis; retrahe de fructibus tuis, non decimas, sed dimidias; novem partes da, et unam tibi dimitte: nihil facis, quando tecum non facis, et tecum pauper es. Anima tua vescatur, ne fame pereat. Da illi panem. Quem panem, inquit? Ipse tecum loquitur. Tu si audires, et intelligeres, et crederes Domino, ipse tibi diceret: Ego sum panis vivus, qui descendi de coelo 5Joan. VI, 41 . Nonne istum panem primum dares animae tuae, et faceres cum illa eleemosynam? Si ergo credis, debes facere, ut prius pascas animam tuam. Crede in Christum; et mundabuntur quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. Conversi ad Dominum, etc.