Peccata carnis non contemnenda. Non dicat in corde suo, Peccata carnis non curat Deus. Nescitis, inquit Apostolus, quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Quisquis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus 12I Cor. III, 16, 17 . Nemo se fallat. Sed forte ait aliquis, Templum Dei animus meus est, non corpus meum: adjecit etiam testimonium, Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni 13I Petr. I, 24 . Infelix interpretatio! punienda cogitatio! Fenum dicta est caro, quia moritur: sed quod ad tempus moritur, non resurgat cum crimine. Vis nosse apertam etiam inde sententiam? Nescitis, inquit idem apostolus, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? 14Jam non contemnatis corporalia peccata: ecce quia et corpora vestra templum in vobis sunt Spiritus sancti, quem habetis a Deo . Contemnebas corporale peccatum, contemnis quod peccas in templum? Ipsum corpus tuum templum in te est Spiritus Dei. Jam vide quid facias de templo Dei. Si eligeres in ecclesia facere adulterium intra istos parietes, quid te esset sceleratius? Modo autem tu ipse es templum Dei. Templum intras, templum exis, templum in domo tua manes, templum surgis. Vide quid agas, vide ne offendas templi habitatorem, ne deserat te, et in ruinam vertaris. Nescitis, inquit, quia corpora vestra (et hoc de fornicatione loquebatur Apostolus, ne contemnerent corporalia peccata) templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo, et non estis vestri? Empti enim estis pretio magno 15I Cor. VI, 19, 20 . Si contemnis corpus tuum, considera pretium tuum.
Sermones
Notes
- 12. I Cor. III, 16, 17
- 13. I Petr. I, 24
- 14. Jam non contemnatis corporalia peccata: ecce quia et corpora vestra templum in vobis sunt Spiritus sancti, quem habetis a Deo .
- 15. I Cor. VI, 19, 20