TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Clerici mali pervertere nitentes Evangelium, dum exemplo suo laicos ad peccatum trahunt. Quando illud audiunt clerici mali quod in ipsos dicitur, volunt pervertere. Nam audivi quosdam pervertere velle istam sententiam. Numquid non, si illis liceret, non delerent illam de Evangelio? Quia vero delere illam non possunt, pervertere illam quaerunt. Sed adest Domini gratia et misericordia, nec sinit eos facere; quia circumsepsit veritate sua omnes sententias suas, et libravit; ut quisquis inde aliquid praecidere voluerit, aut inducere male legendo vel interpretando, ille qui cor habet, quod praecisum est de Scriptura jungat Scripturae, et legat superiora vel inferiora, et inveniet sensum quem volebat ille male interpretari. Quid ergo putatis dicere istos de quibus dicitur, Quae dicunt, facite? Quia revera laicis dicitur. Laicus enim qui vult bene vivere, cum attenderit clericum malum, quid sibi dicit? Dominus dixit, Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite. Ambulem viam Domini, non sequar istius mores. Audiam ab illo, non verba ipsius, sed Dei. Sequar Deum, sequatur ille cupiditatem suam. Quia si voluero apud Deum sic me defendere, ut dicam, Domine, vidi male viventem illum clericum tuum, et ideo male vixi: nonne mihi dicturus est, Serve nequam, non a me audieras, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite? Malus autem laicus, infidelis, non pertinens ad gregem Christi, non pertinens ad frumentum Christi, qui tanquam palea in area toleratur, quid sibi dicit, quando coeperit illum arguere verbum Dei? Exi: quid mihi loqueris? Ipsi episcopi, ipsi clerici non illud faciunt, et me cogis ut faciam? Quaerit sibi non patronum ad causam malam, sed comitem ad poenam. Nam nunquam eum ille defensurus est in die judicii, quemeumque malum voluerit imitari. Quomodo enim diabolus omnes quos seducit, non seducit cum quibus regnet, sed cum quibus damnetur: sic omnes qui sequuntur malos, comites sibi ad gehennam quaerunt, non patrocinia ad regnum coelorum.