Lucta carnis et spiritus. Et tu homo es; si non vis credere mihi, intende tibi. Itane tu ita vivis in hoc corruptibili corpore, quod aggravat animam 6Sap. IX, 15, ut caro non concupiscat adversus spiritum tuum, et spiritus adversus carnem tuam? Ista rixa non est in te? Nulla est concupiscentia carnis, quae resistat legi mentis? Si nihil in te alteri resistit, vide totum ubi sit. Si spiritus tuus a carne contra concupiscente non dissentit, vide ne forte carni mens tota consentiat: vide ne forte ideo non sit bellum, quia pax perversa est. Forte in totum carni consentis, et nulla rixa est. Quam spem habes quod possis aliquando vincere, qui nondum coepisti pugnare? Si autem condelectaris legi Dei secundum interiorem hominem, vides autem aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae 7Rom. VII, 22, 23; si hac condelectaris, hac ligaris, liber es in mente, servus in carne: si jam ita est, compatere potius homini dicenti, Non quod volo ago. Tu enim non vis ut concupiscentia illa quae resistit menti tuae, omnino non sit in te? Mali voti homo es, si tali adversario non vis carere. Ego, fateor tibi, quidquid in me rebellat adversus mentem meam, et litigat mecum delectatione contraria, quidquid tale in me est, omnino interficere volo. Et si ei forte adjuvante Domino, non consentio; nolo habere cum quo litigem. Multo est mihi optabilius, inimicum non habere, quam vincere. Neque enim illud ipsum quod caro concupiscit adversus spiritum, non est meum: aut vero ex contraria natura compactus sum? Et illud meum est, et quod ei non consentio, meum est. Pars aliquantum libera, resistit reliquiis servitutis. Totum sanum sit volo, quia totus sum ego. Nolo ut a me caro mea, tanquam extranea, in aeternum separetur, sed ut mecum tota sanetur. Si hoc tu non vis, nescio quid de carne sentias: arbitror te putare nescio quid unde sit, quasi de gente contraria. Falsum est, haereticum est, blasphemum est: mentis et carnis unus est artifex. Ipse quando hominem creavit, utrumque fecit, utrumque conjunxit: carnem animae subdidit, animam sibi. Si semper illa staret sub Domino suo, semper et ista obediret dominae suae. Noli ergo mirari si ea quae deseruit superiorem, poenas patitur per inferiorem. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim, inquit, invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 8Galat. V, 17 . Inde et iste, Non quod volo ago. Concupiscit enim caro adversus spiritum, et nolo concupiscat: pro magno habeo si non consentiam, opto tamen ut caream. Ergo, Non quod volo ago. Volo enim ut non concupiscat caro adversus spiritum, et non possum: hoc est quod dixi, Non quod volo ago.