Verum jurare fas est; non jurare, tutius. Si peccatum esset juratio, nec in veteri Lege diceretur, Non perjurabis; reddes autem Domino jusjurandum tuum 7Levit. XIX, 12 . Non enim peccatum praeciperetur nobis. Sed ait tibi Deus tuus, Si juraveris, non damnabo: si verum juraveris, non damnabo. Sed numquid si non juraveris damnabo? Duo sunt, inquit, quae non damno unquam; veram jurationem, et nullam jurationem: damno autem falsam jurationem. Falsa juratio exitiosa est, vera juratio periculosa est, nulla juratio secura est. Scio esse difficilem quaestionem, et Charitati vestrae fateor, semper illam vitavi. Nunc autem cum die dominico debito reddendi sermonis recitaretur eadem lectio, divinitus mihi inspiratum esse credidi, ut inde tractarem. Hinc me dicere Deus voluit: hinc vos audire. Obsecro ne contemnatis, obsecro ut cor stabiliatis, linguae mobilitates mutetis. Non frustra est omnino, non vacat quod cum eam, ut dixi, quaestionem semper devitare voluerim, imposita est necessitati meae, ut imponatur et Charitati vestrae.