TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pretiosa mors Martyrum empta pretio mortis Christi. Per tam gloriosa sanctorum martyrum gesta, quibus ubique floret Ecclesia, ipsis oculis nostris probamus quam verum sit quod cantavimus, quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus: quando et in conspectu nostro pretiosa est, et in conspectu ejus, pro cujus nomine facta est. Sed pretium mortium istarum mors est unius. Quantas mortes emit unus moriens, qui si non moreretur, granum frumenti non multiplicaretur? Audistis verba ejus cum appropinquaret passioni, id est, cum nostrae appropinquaret redemptioni: Nisi granum tritici cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert 1Joan. XII, 24 et 25 . Egit enim in cruce grande commercium; ibi solutus est sacculus pretii nostri: quando latus ejus apertum est lancea percussoris, emanavit inde pretium totius orbis. Empti sunt fideles et martyres: sed martyrum fides probata est; testis est sanguis. Quod illis impensum est, reddiderunt, et impleverunt quod ait sanctus Joannes: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere 2I Joan. III, 16 . Et alibi dicitur: Ad mensam magnam sedisti, diligenter considera quae apponuntur tibi, quoniam talia te oportet praeparare 3Prov. XXIII, 1, 2 . Mensa magna est, ubi epulae sunt ipse dominus mensae. Nemo pascit convivas de se ipso: hoc facit Dominus Christus; ipse invitator, ipse cibus et potus. Agnoverunt ergo martyres quid comederent et biberent, ut talia redderent.

Notes

  1. 1. Joan. XII, 24 et 25
  2. 2. I Joan. III, 16
  3. 3. Prov. XXIII, 1, 2