TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Habitationes duae, in igne, aut in regno. Pro corpore quantum timetur. Duae quippe habitationes sunt; una in igne aeterno, alia in regno aeterno. Puta quia in igne aeterno aliter ille, aliter ille torquebuntur: ibi erunt tamen, ibi omnes cruciabuntur; minus ille, plus ille. Quia tolerabilius erit Sodomae in die judicii, quam alteri civitati 6Matth. X, 15: et quidam circumeunt mare et terram, facere unum proselytum, quem cum fecerint, faciunt eum filium gehennae duplo quam sunt ipsi 7Id. XXIII, 15. Puta quia alii duplo, alii simplo; puta quia alii plus, alii minus: non est regio ubi tibi eligas locum. Quaecumque ibi mitiora tormenta sunt, pejora sunt, quam quae formidas in isto saeculo. Cogita quomodo tremas, si tibi aliquis calumnietur, ne mittaris in carcerem: et tu ipse contra te male vivis, ut mittaris in ignem? Contremiscis, conturbaris, pallescis, ad ecclesiam curris, episcopum videre desideras, ad pedes ejus volutaris. Quaerit, quare? Libera me, inquis. Quid agitur? Ecce ille mihi calumniatur. Et quid tibi facturus est? Domine, concutior; Domine, in carcerem mittor; miserere mei, libera me. Ecce quomodo timetur carcer, quomodo timetur conclusio; et non timetur gehennae exustio! Postremo, quando augetur calamitas, et pressura saevit atrocior, et usque ad mortem saevit, quando bonum videtur homini ne moriatur, ne occidatur, debere succurri omnes clamant, adjutoria cuncta implorantur; subvenite, currite propter animam. Tota exaggeratio calamitatis est, quia dicitur, propter animam. Succurrendum est quidem, nec huic timori adjutorium denegandum: faciendum quod fieri potest, a quo potest.

Notes

  1. 6. Matth. X, 15
  2. 7. Id. XXIII, 15