TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quomodo hic omnia nota facta sunt Apostolis. Et forte dicit tibi: Jam non dicam vos servos, sed amicos; quoniam quae audivi a Patre meo, nota vobis feci 2Joan. XV, 15 . Sed discipulis hoc dixit, illis Apostolis, illis hoc dixit: non debemus contristari, quia nondum tales sumus. Et tamen etiam ipsis quomodo hoc dixit, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci? Puto quia in spe dixit hoc, nondum in re: puto quod facturus erat, non quod jam fecerat. Et unde probatur, cum ille dicat, Nota vobis feci; non dicat, Nota vobis faciam? Quia dicuntur quaedam in Scripturis de praeterito, quae intelligantur de futuro. Quomodo dicuntur de praeterito, cum intelligantur de futuro? Foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea 3Psal. XXI, 17 et 18 . Nondum factum erat, et tanquam factum annuntiabatur quod futurum erat. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 4Tit. III, 5 . Alio autem loco ipse dicit: Spe salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Spe salvi facti sumus, nonnisi de praeterito dicimus: et quoniam spe salvi facti sumus, nondum re, adhuc futurum est quod speramus. Nam jam videmus et tenemus: sed nondum res, sed spes. Quod enim videt quis, inquit, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 5Rom. VIII, 24, 25 . Et tamen salvi facti sumus, et tamen adhuc salutem speramus et exspectamus, nondum tenemus. Sic et Dominus discipulis ait, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci. Si hoc jam factum erat, quare alio loco dicit illis: Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis illa portare modo 6Joan. XVI, 12 ? Certe, Omnia quae audivi a Patre meo, nota vobis feci: sed cum dicit, Non potestis illa portare modo, et dicit, Habeo vobis dicere; differt, non aufert. Propter certam ergo spem, quia sine dubio sciebat id se fuisse facturum, apud illum tanquam factum computabatur: et ideo dicebat, Nota vobis feci.

Notes

  1. 2. Joan. XV, 15
  2. 3. Psal. XXI, 17 et 18
  3. 4. Tit. III, 5
  4. 5. Rom. VIII, 24, 25
  5. 6. Joan. XVI, 12