Eleemosynae Pharisaeorum insufficientes. Cum haec dixisset, sine dubio cogitaverunt illi quia dabant eleemosynas. Et quomodo dabant? Omnia sua decimabant, de omnibus suis fructibus decimam partem detrahebant, et ipsam dabant. Non facile hoc aliquis facit Christianus. Ecce quod faciebant Judaei. Non triticum solum, sed et vinum et oleum: neque hoc solum, sed etiam et res contemptibiles propter praeceptum Dei, cuminum, rutam, mentam et anethum totum decimabant: id est, decimam partem detrahebant, et eleemosynas dabant. Credo ergo quia revocaverunt ad se, et putaverunt Dominum Christum inaniter loqui, quasi eis qui non facerent eleemosynas: cum ipsi scirent opera sua, quod et minutissima et contemptibilia fructuum suorum decimabant, et eleemosynas dabant. Irriserunt illum apud se talia dicentem, quasi hominibus qui eleemosynas non facerent.