Alius modus quo Christus commendatur ut Deus et homo. Sed audi jam aliam insinuationem, alium modum insinuandi Christum, quem Scriptura praedicat. Ea enim quae dixi, dicta sunt ante assumptam carnem. Nunc autem audi illud quod modo praedicat Scriptura: Verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis 2Joan. I, 14 . Nam qui dixerat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; frustra nobis divinitatem Verbi praedicaret, si Verbi humanitatem taceret. Ut enim illud videam, hic mecum agitur; ut purget ad illud contemplandum, infirmitati meae ipse subvenit. Suscipiendo de natura humana ipsam naturam humanam, factus est homo. Venit cum jumento carnis ad eum qui jacebat in via vulneratus 3Luc. X, 30-37, ut parvam fidem nostram incarnationis suae sacramento informaret atque nutriret, faceretque serenum intellectum ad videndum quod nunquam amisit per id quod suscepit. Esse enim coepit homo, esse non destitit Deus. Ergo haec est praedicatio Domini nostri Jesu Christi secundum quod mediator est, secundum quod caput est Ecclesiae; quod Deus homo est, et homo Deus est, cum dicat Joannes: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.