TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Perdix sine judicio congregans, diabolus. In propheta enim Jeremia ait: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit, faciens divitias suas non cum judicio. Contra istum perdicem facientem divitias suas non cum judicio, pascit iste pastor cum judicio. Quare ille sine judicio? Quia congregavit quae non peperit. Quare iste cum judicio? Quia fovet quod peperit. De pastore tamen bono loquimur. Pastores boni aut non sunt, aut latent. Si non sunt, quid agimus? Si latent, quare de illis tacetur? Perdix quidem ille a quibusdam majoribus et ante nos Scripturarum tractatoribus diabolus intellectus est, congregans quae non peperit. Non enim ille creator, sed deceptor est, faciens divitias suas non cum judicio. Non enim ad eum pertinet, quis isto, quis illo modo erret: omnes errantes vult, quibuslibet erroribus. Quam diversae sunt haereses, quam diversi errores, ille in omnibus vult errare homines. Non dicit diabolus, Donatistae sint, non sint Ariani: sive hic sint, sive illic, ad eum pertinent congregantem sine judicio. Idola, inquit, adoret, meus est: in Judaeorum superstitione remaneat, meus est: deserta unitate in illam vel in illam haeresim pergat, meus est. Congregat ergo sine judicio faciens divitias suas. Sed quid sequitur? In dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens 51Jerem. XVII, 11 . Venit ille congregans undique oves suas. In dimidio dierum ejus, priusquam sperabat, antequam putabat, derelinquent eum, et erit insipiens in novissimis suis. Quare in primis suis sapiens erat, et in novissimis suis fit insipiens? Audite, fratres. Dicitur aliquando in Scripturis sapientia pro astutia, abusione verbi, non proprietate. Inde enim dicitur: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi 52I Cor. I, 20 ? Et iste perdix, idem draco, idem serpens, tanquam sapiens erat, quando Adam per Evam decepit: verum dicere putatus est, bonum consilium dare existimatus est, contra Deum creditus est. Quod vero dicitur sapientia abusione verbi et in malo, consuetudine quidem Scripturarum nostrarum, (nam quemadmodum loquantur auctores mundi, quid ad nos?) habes in eodem libro, Erat ibi serpens sapientior omnibus bestiis 53Gen. III, 1-6 . Iste sapientior omnibus bestiis, astutus et acutus ad decipiendum agnoscitur. Postea non ei creditur; et dicitur ei, Renuntiamus tibi, sufficit quod incautos primo decepisti. Ergo ita in novissimis suis erit insipiens; apertae erunt fraudes ejus; et ideo jam fraudes non erunt. In novissimis suis erit insipiens, qui congregavit quae non peperit, et fecit divitias suas non cum judicio. Pascit contra illum Redemptor noster cum judicio.

Notes

  1. 51. Jerem. XVII, 11
  2. 52. I Cor. I, 20
  3. 53. Gen. III, 1-6