Cyprianus doctrina et exemplo inter martyres praecellens. Locus sepulcri ipsius. Gratiae beneficia in Cyprianum. Unitatem Ecclesiae quantum dilexit Cyprianus. Inter has Christi legiones beatissimus Cyprianus gloriosorum praeliorum doctor et gloriosus ipse praeliator, ita quod facturus erat docuit, et quod docuerat fecit; ut et in verbis docentis praenosceretur animus martyris, et in animo patientis recognoscerentur verba doctoris. Non enim erat similis eorum, de quibus Dominus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, nolite facere: dicunt enim et non faciunt 11Matth. XXIII, 3 . Iste quia credidit, locutus est; quia locutus est, passus est. Hoc ergo docuit in vita, quod fecit; et hoc fecit in morte, quod docuit. Illi laus, illi gloria, Domino Deo nostro, regi saeculorum, creatori et recreatori hominum, qui suo tali antistite hujus civitatis Ecclesiam ditavit, et tam sancto corpore hujus loci amplitudinem consecravit. Illi laus, illi gloria, qui dignatus est illum virum praedestinare inter sanctos suos ante tempora, creare inter homines opportuno tempore, vocare errantem, mundare sordentem, formare credentem, docere obedientem, regere docentem, adjuvare pugnantem, coronare vincentem. Illi laus, illi gloria, qui hunc talem fecit, in quo maxime ostenderet Ecclesiae suae quantis malis opponenda et quantis esset bonis charitas praeponenda, et quam nulla esset charitas Christiani, a quo non custodiretur unitas Christi. Quam sic ille dilexit, ut et malis pro charitate non parceret, et malos pro pace toleraret; et liber in dicendo quod ipse sentiret, et pacificus in audiendo quod fratres sentire cognosceret. Merito in Ecclesia catholica tanti honoris celsitudinem meruit, cujus concordissimum vinculum tanta humilitate servavit. Quapropter, charissimi, tam gratae festivitati debito sermone pro viribus persoluto, exhortor dilectionem devotionemque vestram, ut istum diem honeste ac sobrie peragamus, et hoc exhibeamus diei, quo Cyprianus beatissimus passus est, quod amavit ut pateretur.