Gratiae postremum beneficium, corona justitiae. Denique post redemptionem ab omni corruptione, quid restat nisi corona justitiae? Ipsa certe restat, sed etiam in ipsa vel sub ipsa non sit caput turgidum, ut recipiat coronam. Audi, attende Psalmum, quam nolit corona illa turgidum caput. Cum dixisset, Qui redimit de corruptione vitam tuam: Qui coronat te, inquit. Jam hic dicturus eras, Coronat te, merita mea fatentur, virtus mea fecit hoc: debitum redditur, non donatur. Audi potius Psalmum. Nam et hoc tu dicis: Omnis homo mendax 17Psal. CXV, 11 . Audi, Deus quid dicat: Qui coronat te in miseratione et misericordia. De misericordia te coronat, de miseratione te coronat. Non enim dignus fuisti quem vocaret, et vocatum justificaret, justificatum glorificaret. Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia 18Rom. XI, 5 . Nam ei qui operatur, merces non imputabitur secundum gratiam, sed secundum debitum 19Id. IV, 4 . Apostolus loquitur, Non secundum gratiam, sed secundum debitum. Te autem coronat in miseratione et misericordia: et si tua merita praecesserunt, dicit tibi Deus, Discute bene merita tua, et videbis quia dona sunt mea.