Mali sunt dies hujus vitae. Vera ac beata vita, aeterna. De his autem diebus quos agimus, ait Apostolus, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt 2Ephes. V, 10 . Non sunt ergo dies mali quos agimus in corruptela hujus carnis, in tanta vel sub tanta sarcina corruptibilis corporis, inter tantas tentationes, inter tantas difficultates, ubi falsa voluptas, nulla securitas gaudii, timor torquens, cupiditas avida, tristitia arida? Ecce quam malos dies: et nemo vult finire ipsos malos dies, multumque hinc rogant homines Deum, ut diu vivant. Quid est autem diu vivere, nisi diu torqueri? Quid est aliud diu vivere, quam malos dies malis diebus addere? Et cum crescunt pueri, quasi accedunt illis dies; et nesciunt quia minuuntur: et ipsa est falsa computatio. Crescentibus enim decedunt dies potius, quam accedunt. Constitue alicui homini nato, verbi gratia, octoginta annos: quidquid vivit, de summa minuit. Et inepti homines gratulantur plurimis natalitiis, tam suis, quam filiorum suorum. O virum prudentem! Si tibi vinum minuatur in utre, tristaris: dies perdis, et gaudes? Mali ergo sunt dies: et eo pejores, quia diliguntur. Sic blanditur hic mundus, ut nemo velit finire aerumnosam vitam. Vera enim vita vel beata haec est, cum resurgemus et cum Christo regnabimus. Nam et impii resurrecturi sunt, sed in ignem ituri. Vita itaque non est, nisi beata. Et vita beata esse non potest, nisi aeterna, ubi sunt dies boni; nec multi, sed unus. Ex consuetudine hujus vitae appellati sunt dies. Dies ille nescit ortum, nescit occasum. Illi diei non succedit crastinus; quia non praecedit eum hesternus. Hunc diem, vel hos dies, et hanc vitam, et veram vitam in promissis habemus. Alicujus ergo operis merces est. Si enim mercedem amamus, in opere non deficiamus: et in aeternum cum Christo regnabimus.