Duo navigia, duo populi. Submersionis periculum ex multitudine. Periclitatur navis Judaeorum. Illud tantum videamus, fratres (quia resurrectio Domini novam vitam significat, quam habebimus, cum hoc saeculum transierit), quomodo primum verbum Dei missum est in hoc mare, id est, in hunc mundum. In hoc saeculum fluctibus turbulentum, et tempestatibus periculosum, et naufragiis molestum, missum est verbum Dei, et cepit multos, ita ut implerentur duo navigia. Quae sunt duo navigia? Populi duo. Quibus populis duobus, tanquam duobus parietibus lapis angularis factus est Dominus, ut eos in se conjungeret ex diverso venientes 3Ephes. II, 11-22. Venit enim populus Judaeorum ex alia longe consuetudine: venit autem populus Gentium ab idolis. Venit ex circumcisione populus Judaeorum: venit ex praeputio populus Gentium. Ex diverso venerunt: sed in lapide angulari junguntur. Nunquam enim angulum faciunt parietes, nisi e diverso venientes. In Christo ergo concordaverunt duo populi, vocati ex Judaeis qui erant prope, et ex Gentibus qui erant longe. Nam quia prope erant Judaei (jam enim unum Deum colebant), quando crediderunt in Christum, attende quid fecerint. Quidquid habuerunt, vendiderunt, et posuerunt pretia praediorum suorum ante Apostolorum pedes: et distribuebatur unicuique, prout cuique opus erat 4Act. IV, 34, 35. Liberati sunt sarcinis negotiorum saecularium, et levibus humeris secuti sunt Christum: subdiderunt collum jugo leni, et amplectentes lapidem angularem ex propinquo, pacati sunt. Venit autem et populus Gentium ex longinquo, et ipse pervenit ad illum lapidem, et convenit in pace. Istos duos populos significant duae illae naves. Sed tanta multitudine piscium impletae sunt, ut pene mergerentur. Legimus enim et inter ipsos, qui de Judaeis crediderant, exstitisse carnales, qui pressuram faciebant Ecclesiae, et prohibebant Apostolos Gentibus loqui Evangelium, dicentes, Non est missus Christus nisi circumcisis: ut si vellent Evangelium accipere Gentes, circumciderentur. Unde apostolus Paulus missus ad Gentes, odiosus eis factus erat verum praedicans, qui de Judaea crediderant 5Galat. IV, 16. Volebat enim Apostolus, ut ex diverso veniens populus Gentium, tamen angulum tangeret, ubi firma pax erat. Carnales ergo illi exigentes cicumcisionem, non pertinebant ad numerum spiritualium: neque jam videbant transactis sacramentis carnalibus venisse illum, cujus praesenti luce umbrae fugaretur. Tamen quia seditiones faciebant, quasi multitudine sua mergebant navem.