Obstinatorum quorumdam inepta excusatio. Aliorum insania et furor. Invenimus autem homines aliquando pigros dicentes, Verum est, domine, verum est; non est quid dicere. Quid ergo? Veni, age. Pater meus ibi est mortuus, mater mea ibi sepulta. Mortuum nominasti et sepultum. Vivis, adhuc est cum quo loqui. Parentes tui christiani fuerunt in parte Donati: parentes eorum forte et ipsi christiani, avi aut proavi certe pagani. Qui ergo primi facti sunt christiani, cum extulissent parentes suos paganos, numquid contra veritatem frigidi fuerunt? numquid auctoritatem mortuorum parentum secuti sunt, et non potius mortuis parentibus vivum Christum praetulerunt? Si ergo hic vera unitas est, extra quam necesse est in aeternum moriaris, quare mortuos parentes tuos sequi vis, mortuos tibi et Deo? Quid dicis? responde. Verum dicis, non est quid dicere. Quid vis faciam? Consuetudo nescio quae tenet sibi homines tales. Lethargici sunt, contrario morbo laborant, dormiendo morituri sunt. Alii phrenetici sunt, molesti sunt. Nam etsi moriturus est lethargicus, vel servienti sibi non est molestus. Phrenetici molesti sunt, qui mentem perdiderunt, et insani atque furiosi armati vagantur hac atque illac, quaerentes quos occidant, quos excaecent. Nova enim nobis nuntiata sunt, cuidam presbytero nostro linguam exsecuerunt. Isti phrenetici sunt. Excercenda est charitas, amandi et ipsi. Multi correcti fleverunt, multi correcti: nos novimus, ad nos venerunt de numero ipsorum furiosorum. Flent quotidie praeterita sua, nec satiantur lacrymis attendentes eorum furorem, qui non digesta ebrietate vanitatis adhuc saeviunt. Ergo quid facimus? Talibus servire charitas cogit. Et quamvis molesti sumus utrique generi, et lethargicum excitando, et phreneticum ligando, ambos tamen amamus.