Justi vita hic bellum, nondum triumphus. Vox triumphi. Prius ergo recolite, quod Deo propitio soletis audire, vitam justi in isto corpore adhuc bellum esse, nondum triumphum. Hujus autem belli aliquando erit triumphus. Ideo Apostolus dixit, et voces belli, et voces triumphi. Voces belli modo audivimus: Non enim quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod odi, illud facio; consentio Legi, quoniam bona est. Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Quando audis repugnantem, quando audis captivantem, bellum non agnoscis?