TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Unitas nunquam deserenda. Donatistarum separatio improbatur ex parabola zizaniorum. Qui autem deseruit unitatem, violat charitatem: et quisquis violat charitatem, quodlibet magnum habeat, ipse nihil est. Si linguis hominum loquatur et Angelorum, si sciat omnia sacramenta, si habeat omnem fidem, ut montes transferat, si distribuat omnia sua pauperibus, si corpus suum tradat, ut ardeat, charitatem autem non habeat; nihil est, nihil ei prodest 37I Cor. XIII, 13. Universa inutiliter habet, qui unum illud, quo universis utatur, non habet.

Notes

  1. 37. I Cor. XIII, 13