Sensus verborum Christi imbutis ante recta fide, perquirendus. Ubi est ergo intentio illa carnalis? Confundatur, abscondatur, perimatur: loquatur nobis Verbum Dei. Jam pii, jam credentes, jam imbuti fide et comparato aliquo merito intelligentiae, convertamus nos ad ipsum Verbum, ad fontem luminis, et dicamus simul: Domine, eadem fecit Pater quae tu; quia quidquid facit Pater, per te facit. Te Verbum audivimus in principio: non vidimus, sed credimus. Ibi consequenter audivimus, quia omnia per te facta sunt. Omnia ergo quae facit Pater, per te facit. Eadem ergo facis quae Pater. Quid est quare dicere voluisti, Non potest Filius a se facere quidquam? Video enim aequalitatem quamdam tibi cum Patre, in eo quod audio, Quaecumque Pater facit, haec eadem Filius facit: agnosco aequalitatem, hic intelligo, hic capio ut possum: Ego et Pater unum sumus 18Joan. X, 30 . Quid est, quod non potes facere quidquam, nisi quod videris Patrem facientem? Quid est hoc?