Quid est Juno? Juno, inquiunt, est aer. Jam dudum invitabat ut mare coleremus in simulacro telluris: nunc invitat ut aerem colamus. Elementa sunt ista, quibus mundus iste consistit. Hoc ergo apostolus Paulus in Epistola sua proponens: Cavete, inquit, ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum elementa mundi hujus 9Coloss. II, 8 . Ipsos enim tangebat, qui quasi prudentibus idola exponunt. Ideo cum diceret philosophiam; in eodem loco ait, secundum elementa hujus mundi: non quasi qualescumque adoratores simulacrorum, sed quasi doctiores interpretatores signorum cavendos esse admonens.