TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mulieres duae coram Salomone litigantes de filio, Synagoga et Ecclesia. Sacramentorum vita, Christus. Et duae quidem feminae Synagoga et Ecclesia in prima facie considerationis occurrunt: Synagoga enim filium suum Christum ex Judaeis secundum carnem natum occidisse convincitur dormiens, id est praesentis vitae sequendo lucem, manifestationemque veritatis in verbis Domini non intelligens: verum etiam scriptum est, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 2Ephes. V, 14 . Quod vero et duae et solae in una domo inhabitabant, non absurde illud significat, quod praeter circumcisionem et praeputium, nullum in hoc mundo religionis genus inventum est: ut in persona unius mulieris unum genus circumcisorum hominum constituas sub unius Dei et cultu et lege comprehensum; in alterius vero mulieris persona universam praeputiorum Gentilitatem idolorum cultui deditam intelligas. Meretrices autem ambae fuerunt: dicit enim Apostolus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse 3Rom. III, 23. Omnis enim anima quae deserta aeternitate veritatis, terrenis sordibus delectatur, fornicatur a Domino. Et de gentili quidem fornicatione veniens Ecclesia manifestum est quod non occiderit Christum: sed quomodo mater Christi etiam ipsa sit, cogitandum est. Attende Evangelium, et audi Dominum dicentem, Qui fecerit voluntatem Patris mei, hic mater mea, et frater, et soror est 4Matth. XII, 50 . Ubi ergo dormivit haec, non ut somno praefocaret, sed tamen ut posset ei mortuus supponi, et vivus auferri? An forte hoc est, quod ipsum sacramentum circumcisionis, quod apud Judaeos jam mortuum remanserat, quia totum de illo carnaliter sentiebant: hoc ergo sacramentum circumcisionis, quod apud Judaeos non vivebat, qui occiderant Christum, qui omnium sacramentorum vita est; quoniam in illo vitaliter intelligitur, quod apud Judaeos visibiliter celebratur: hoc itaque sacramentum circumcisionis tanquam exanime corpus quidam Judaei volebant persuadere Gentilibus, qui Christo crediderant, sicut in Actibus Apostolorum scriptum est, dicentes non posse eos esse salvos, nisi fierent circumcisi 5Act. XV, 1? Persuadebant autem hoc ignorantibus Legem, tanquam in tenebris noctis filium mortuum supponentes. Nec tamen potuit aliquid valere illa persuasio, nisi cum Ecclesiae Gentium ex aliqua parte stultitiae somnus obrepsit. Quam videtur quasi dormientem Apostolus excitare, clamans, O stulti Galatae, quis vos fascinavit? et paulo post, Sic stulti estis, inquit, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini 6Galat. III, 1, 3 . Tanquam si diceret: Sic stulti estis, ut cum prius habueritis spirituale opus vivum, hoc amisso postea mortuum accipiatis alienum. Ipse quippe Apostolus alibi dicit, Spiritus vita est propter justitiam; et alibi, Sapere autem secundum carnem, mors est 7Rom. VIII, 10, 6 . His autem atque hujusmodi vocibus illa mater evigilat; et fit ei mane, cum verbo Dei, hoc est, cum Christo, qui oriebatur, hoc est, loquebatur in Paulo, Legis illuminatur obscuritas. Hanc enim illuminavit, cum ait, Dicite mihi sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit; unum de ancilla, et unum de libera: sed is qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta; unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae conjuncta est huic, quae nunc est Jerusalem: servit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est 8Galat. IV, 21-26 . Non ergo mirum, si propter mortua opera, ad eam quae deorsum est, mortuus; et propter spiritualia, vivus pertinet ad eam quae sursum est Jerusalem. Quia et inferi deorsum sunt, quo pertinent mortui: superi autem sursum, quo pertinent vivi. Hac illuminatione, tanquam mane facto, intelligit Ecclesia gratiam spiritualem; repellens a se carnale opus Legis, tanquam mortuum alienum; et sibi vindicans vivam fidem, quoniam justus ex fide vivit 9Rom. I, 17: quam in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecuta est; et ideo tanquam triduanum filium certa cognoscit, nec eum sibi eripi patitur.

Notes

  1. 2. Ephes. V, 14
  2. 3. Rom. III, 23
  3. 4. Matth. XII, 50
  4. 5. Act. XV, 1
  5. 6. Galat. III, 1, 3
  6. 7. Rom. VIII, 10, 6
  7. 8. Galat. IV, 21-26
  8. 9. Rom. I, 17