TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Multae, inquit, filiae fecerunt potentiam. Laudes sunt, quibus eam laudat vir ejus. Multae filiae fecerunt potentiam. Quae filiae, quibus haec comparatur? Et non comparatur. Multae filiae fecerunt potentiam: tu autem superasti. Attendite, rogo vos: jam in fine lectionis sumus. Metuo enim ne ibi vos habeam fatigatos, ubi maxime exigo intentos. Audiamus laudes illius. Multae filiae fecerunt potentiam: tu autem superasti, et superposuisti omnes. Tu, inquit, omnes superasti, tu super omnes posuisti. Quae sunt ergo aliae filiae quae fecerunt potentiam, quas ista superavit, et super quas ista superposuit? Aut quam potentiam fecerunt, aut unde ista superavit? Sunt enim malae filiae, quae sunt haereses. Quare filiae? Quia et illae ex ista natae sunt. Sed filiae malae, filiae non similitudine morum, sed similitudine Sacramentorum. Habent et ipsae Sacramenta nostra, habent Scripturas nostras, habent Amen et Alleluia nostrum, habent pleraeque Symbolum nostrum, habent multae Baptismum nostrum: ideo filiae. Sed huic mulieri, vultis nosse, quid alibi dictum sit, in Canticis canticorum? Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum 52Cant. II, 2 . Mirum dictum, easdem et spinas dixit et filias. Et illae spinae faciunt potentiam? Faciunt plane. Non videtis quemadmodum et ipsae haereses orent, jejunent, dent eleemosynas, laudent Christum? Possum dicere, esse ibi pseudoprophetas, de quibus dictum est, Faciunt signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos. Ecce praedixi vobis 53Matth. XXIV, 24, 25 . Faciunt potentiam et spinae: de qua potentia dicitur, Nonne in nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus 54Matth. VII, 22, et Luc. XIII, 26 ? Manducavimus et bibimus, non de quocumque cibo diceret: nostis de quo dicere potuit, vel cibo vel potu. Et virtutes multas fecimus. Faciunt potentiam multae filiae, non negamus: et spinae florem habent, sed fructum non habent. Haec autem cui dixit, Tu autem superasti et superposuisti omnes, unde superavit, nisi quia non solum florem, sed et fructum habet?

Notes

  1. 52. Cant. II, 2
  2. 53. Matth. XXIV, 24, 25
  3. 54. Matth. VII, 22, et Luc. XIII, 26