TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gaudium sit in Domino, non in saeculo. Dominus nobis proximus. Gaudere nos Apostolus praecipit, sed in Domino, non in saeculo. Quicumque enim voluerit amicus esse hujus mundi, sicut Scriptura dicit, inimicus Dei reputabitur 1Jacobi IV, 4 . Sicut autem non potest homo duobus dominis servire 2Matth. VI, 24; sic nemo potest gaudere et in saeculo, et in Domino. Multum inter se haec duo gaudia differunt, suntque omnino contraria. Quando gaudetur in saeculo, non gaudetur in Domino: quando gaudetur in Domino, non gaudetur in saeculo. Vincat gaudium in Domino, donec finiatur gaudium in saeculo. Gaudium in Domino semper augeatur: gaudium in saeculo semper minuatur, donec finiatur. Non ideo ista dicuntur, quoniam in hoc saeculo cum sumus, gaudere non debemus; sed ut etiam in hoc saeculo constituti, jam in Domino gaudeamus. Sed ait aliquis: In saeculo sum; utique si gaudeo, ibi gaudeo ubi sum. Quid enim? quia es in saeculo, in Domino non es? Audi eumdem apostolum ad Athenienses loquentem, et in Actibus apostolorum dicentem de Deo et de Domino Creatore nostro, In illo vivimus, et movemur, et sumus 3Act. XVII, 28 . Qui enim ubique est, ubi non est? Nonne ad hoc nos exhortabatur? Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis. Magnum est hoc, quod ascendit super omnes coelos, et proximus est eis qui versantur in terris. Quis est iste longinquus et proximus, nisi qui nobis misericordia factus est proximus?

Notes

  1. 1. Jacobi IV, 4
  2. 2. Matth. VI, 24
  3. 3. Act. XVII, 28