TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Beneficia temporalia et aeterna quomodo petenda. Duo ergo genera beneficiorum sunt, temporalia et aeterna. Temporalia sunt salus, substantia, honor, amici, domus, filii, uxor, et caetera vitae hujus ubi peregrinamur. Ponamus nos ergo in stabulo vitae hujus, quasi peregrini transituri, non quasi possessores mansuri. Aeterna vero beneficia sunt, primum ipsa vita aeterna, incorruptio et immortalitas carnis et animae, societas Angelorum, civitas coelestis, dignitas indeficiens, Pater et patria, ille sine morte, illa sine hoste. Haec beneficia toto ardore desideremus, omni perseverantia petamus, non sermone longo, sed teste gemitu. Desiderium semper orat, etsi lingua taceat. Si semper desideras, semper oras. Quando dormitat oratio? Quando friguerit desiderium. Ergo illa beneficia sempiterna tota aviditate postulemus, illa bona tota intentione quaeramus, illa bona securi petamus. Habenti enim illa bona prosunt, obesse non possunt. Temporalia vero ista aliquando prosunt, aliquando obsunt. Multis profuit paupertas, et nocuerunt divitiae: multis profuit privata vita, et nocuit altus honor. Et iterum aliquibus profuit pecunia, profuit dignitas; bene utentibus profuit: male autem utentibus non ablata plus nocuit. Ac per hoc, fratres, petamus et ista temporalia moderate, securi quia si accipimus, ille dat qui novit quid nobis expediat. Petisti, non est tibi datum quod petebas? Crede Patri, qui si tibi expediret, daret tibi. Ecce de te ipso fac tibi conjecturam. Qualis est enim apud te filius tuus nesciens res humanas, talis es et tu apud Dominum nesciens res divinas. Ecce ante te filius tuus tota die plorans, ut des illi cultrum, id est gladium: negas te dare, non das, contemnis flentem, ne plangas morientem. Ploret, affligat se, collidat se, ut leves eum in equum: non facis, quia non potest eum regere; elidet et occidet illum. Cui negas partem, totum illi servas. Sed ut crescat, et totum possideat secure, non das illi modicum periculosum.