TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Spiritus sanctus et Patris et Filii Spiritus est. Quod autem sit ipse Spiritus Patris, ipse Filius dicit, De Patre procedit 70Joan. XV, 26 : et alio loco, Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 71Matth. X, 20 . Quod vero ipse sit et Spiritus Filii, Apostolus dicit, Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, Abba, Pater 72Galat. IV, 6 : hoc est, clamare facientem. Nos enim clamamus; sed in illo, id est, ipso diffundente charitatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. Unde item dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus 73Rom. VIII, 9 . Ad quem ergo in Trinitate proprie pertineret hujus communio societatis, nisi ad eum Spiritum qui est Patri Filioque communis?

Notes

  1. 70. Joan. XV, 26
  2. 71. Matth. X, 20
  3. 72. Galat. IV, 6
  4. 73. Rom. VIII, 9