Spes perversa qua differtur conversio. Diem crastinum Deus nemini promisit. Sed his timendum est, ne in aliam voraginem incurrant, et perverse sperando moriantur, qui desperando mori non potuerunt. Mutant enim cogitationes longe quidem diversas, sed non minus perniciosas; et rursus incipiunt dicere in cordibus suis: Si quacumque die conversus fuero a via mea pessima, Deus misericors, sicut veraciter per Prophetam promisit, omnes iniquitates meas obliviscitur, quare hodie convertor, et non cras? Quare hodie, et non cras? Eat hodiernus dies sicut hesternus, sit in nequissima voluptate, sit in flagitiorum gurgite, volutetur in mortifera delectatione: cras convertar, et finis est. Respondetur tibi: Cujus rei finis? Dicis: Iniquitatum mearum. Bene, gaude, quia crastino iniquitatum tuarum erit finis. Quid, si ante crastinum tuus erit finis? Ergo bene quidem gaudes, quia propter iniquitates tuas converso tibi indulgentiam Deus promisit: sed crastinum diem tibi nemo promisit. Aut si forte promisit mathematicus, longe aliud est quam Deus. Multos mathematici fefellerunt, quia et sibi plerumque lucra promiserunt, et damna invenerunt. Ergo etiam propter istos male sperantes, procedit paterfamilias. Quemadmodum processit ad illos qui male desperaverant, et perierant desperando, et revocavit eos in spem: sic procedit etiam ad istos qui male sperando volunt perire; et dicit eis per alium librum, Ne tardes converti ad Dominum. Quomodo illis dixerat, In quacumque die iniquus conversus fuerit a via sua pessima, omnes iniquitates ejus obliviscar; et tulit eis desperationem, qua jam dederant animam suam perditioni, omni modo indulgentiam desperantes: sic procedit etiam ad istos qui sperando et differendo volunt perire; et loquitur ad eos, et increpat eos, Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te 9Eccli. V, 8, 9 . Ergo noli differre, noli quod patet contra te claudere. Ecce indulgentiae dator aperit tibi ostium; quid moraris? Gaudere deberes, si aperiret aliquando pulsanti: non pulsasti, et aperit, et foris remanes? Ne ergo differas. De misericordiae operibus quodam loco Scriptura dicit, Ne dixeris, Vade et revertere, cras ego dabo; cum possis continuo bene facere 10Prov. III, 28 : non enim scis quid contingat sequenti die. Audisti praeceptum non differendi ut in alium sis misericors, et differendo in te es crudelis? Non debes differre panem daturus, et et differs indulgentiam accepturus! Si miserando alterum non differs, miserere et animae tuae placens Deo 11Eccli. XXX, 24. Exhibe et animae tuae eleemosynam. Non dicimus ut tu ei des, sed ne repellas manum dantis.