TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Schismaticos, etsi Baptismum habeant, non tamen habere Spiritum sanctum. Spiritus sanctus per Sacramenta et sine Sacramentis datus. Nec immerito recte intelligitur, quamvis ipsos Baptismum Christi habere fateamur, haereticos non accipere vel schismaticos Spiritum sanctum, nisi dum compagini adhaeserint unitatis per consortium charitatis. Tunc enim gentium linguae etiam ipsorum erunt: quia ubi sunt illae, ibi et ipsi erunt, in eodem scilicet Christi corpore ubique crescente, servantes unitatem spiritus in vinculo pacis 3Ephes. IV, 3. Hoc vinculum quem non alligat, servus est. Non enim accepimus, sicut Apostolus ait, spiritum servitutis iterum in timore; sed accepimus Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater 4Rom. VIII, 15 . Proinde veraciter sapimus, ideo linguis omnium gentium demonstrasse illo tempore praesentiam suam Spiritum sanctum, ut etiam hoc tempore, quo se non ita demonstrat, non eum intelligatur habere, quamvis sacramento Baptismi imbuatur, quisquis ab unitate omnium gentium separatur. Et ne putaretur consequens esse ut quisquis Baptismum Trinitatis habuerit, habeat etiam Spiritum sanctum; propterea etiam in ipsa unitate facta est tanta distinctio, ut inveniamus quosdam baptizatos Spiritum sanctum postea meruisse, cum ad illos in Samariam venissent Apostoli, quibus absentibus fuerant baptizati 5Act. VIII, 14-17: alios autem, quod singulare occurrit exemplum, eum ante Baptismum percepisse; sicut loquente Petro, Cornelio et eis qui cum illo erant, superna potestate concessum est, cui homo contradicere nihil potest 6Id. X, 44-48. Super alios mox baptizatos advenit; sicut super illum spadonem, cui Philippus ex propheta Isaia evangelizaverat Christum 7Id. VIII, 26-39. Super alios per manuum impositionem Apostolorum, sicut maxime plurimos. Super alios, nullo manum imponente, sed cunctis orantibus; sicut eo ipso die, quem solemniter hodie celebramus, cum essent in uno conclavi centum viginti animae cum Apostolis. Super aliquos, nec aliquo manum imponente, nec aliquo orante, sed verbum Dei cunctis audientibus; sicut super illos, quos paulo ante commemoravi, Cornelium et domesticos ejus. Cur igitur modo sic, modo autem sic, nisi ne aliquid hinc humanae superbiae, sed totum divinae gratiae potestatique tribuatur? Haec itaque distinctio inter acceptionem Baptismi, et acceptionem Spiritus sancti, satis nos instruit, ne habere hos continuo Spiritum sanctum putemus, quos habere Baptismum non negamus. Quanto magis illos, quos non solum nulla charitas christianae unitatis armavit! Charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris; non utique per nos ipsos, sed sicut sequitur, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 8Rom. V, 5 . Quamobrem sicut tunc indicabant adesse Spiritum sanctum in uno homine linguae omnium gentium; sic eum nunc charitas indicat unitatis omnium gentium.

Notes

  1. 3. Ephes. IV, 3
  2. 4. Rom. VIII, 15
  3. 5. Act. VIII, 14-17
  4. 6. Id. X, 44-48
  5. 7. Id. VIII, 26-39
  6. 8. Rom. V, 5