TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Piscatio jussu Domini facta duplex. Audivimus Evangelium, quemadmodum Dominus Jesus, post resurrectionem apparuit discipulis piscantibus ad mare Tiberiadis. Quando eos vocavit primum, dixerat eis: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum 1Matth. IV, 19 . Et tunc quidem quando vocati sunt, ad ejus verbum mittentes retia, ceperunt magnam multitudinem piscium; sed numerus non est dictus. Deinde in ipsa piscatione prima, non eis dixerat, Mittite rete in dexteram partem: sed tantum dixerat, Mittite; nec, In dexteram dixit; nec, In sinistram. Captus est autem tantus piscium numerus, ut esset sine numero, et onerata sunt navigia eorum. Et quomodo onerata sunt? Sic loquitur Evangelium, Ut pene mergerentur 2Luc. V, 1-11 . Tunc eis dixit quod commemoravi, Venite post me, et faciam vos piscatores hominum. Ad ipsa retia pertinemus, sumus quidem illis retibus capti; sed non remanemus captivi. Non timeat capi homo: si capi potest, decipi non potest. Sed quid sibi vult ista postrema piscatio, de qua hodie lectum est Evangelium? Apparuit Dominus piscatoribus stans in littore, et quaesivit ab eis utrum haberent pulmentarium. Dixerunt se non habere; nihil enim ceperant tota nocte. Et ait illis, Mittite in dexteram partem: quod tunc non dixerat. Et fecerunt; et non poterant trahere retia prae multitudine piscium. Inventi sunt autem pisces centum quinquaginta tres. Et quoniam in illa prima piscatione dictum erat quia prae multitudine piscium retia rumpebantur, pertinuit ad curam Evangelistae in ista piscatione dicere, Et cum tam magni essent, non est scissum rete.

Notes

  1. 1. Matth. IV, 19
  2. 2. Luc. V, 1-11