TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Unde Augustino visum est de suorum clericorum vita apud plebem agere. Audistis quid velimus: orate ut possimus. Contigit autem quaedam necessitas, ut haec diligentius agerem: quoniam, sicut jam nostis, presbyter in nostra societate constitutus, quali societati perhibet testimonium lectio, quam modo, cum recitaremus, audistis, moriens testamentum fecit, quia habuit unde faceret. Erat quod diceret suum, cum in ea societate viveret, ubi nemini licebat dicere aliquid suum, sed essent illis omnia communia. Si quis dilector et laudator noster apud detractorem nostrum praedicaret istam societatem, et diceret, Cum episcopo Augustino sic vivunt omnes cohabitatores ejus, quomodo scriptum est in Actibus Apostolorum: continuo ille detractor caput movens, dentem promovens, diceret, Ita vere sic ibi vivitur, quomodo tu dicis? Quare mentiris? Quare falsa laude honoras indignos? Nonne ibi modo in eorum societate positus presbyter testamentum fecit, et quod habuit quomodo voluit disposuit, et reliquit? Certe omnia ibi sunt communia? certe nemo dicit aliquid suum? Sub his verbis quid ageret laudator meus? Nonne os ejus quasi plumbo oppilaret ille detractor? Nonne illum laudasse poeniteret? Nonne reverentia perfusus et illius sermone confusus, vel nobis vel testatori illi malediceret? Haec fuit necessitas, ut ad istam diligentiam veniremus.