Via ad patriam Christus humilis. Qui ergo tanta potuit, esurivit, sitivit, fatigatus est, dormivit, comprehensus est, caesus est, crucifixus est, occisus est. Ista est via: ambula per humilitatem, ut venias ad aeternitatem. Deus Christus patria est quo imus: homo Christus via est qua imus. Ad illum imus, per illum imus: quid timemus ne erremus? Non recessit a Patre, et venit ad nos. Ubera sugebat, et mundum continebat. In praesepi jacebat, et Angelos pascebat. Deus et homo, idem Deus qui homo, idem homo qui Deus. Sed non unde homo, inde Deus. Deus, quia Verbum: homo, quia Verbum caro factum est; et Deus manendo, et hominis carnem assumendo; addendo quod non erat, non perdendo quod erat. Ergo et modo jam passus per ipsam humilitatem, jam mortuus, jam sepultus, jam resurrexit, jam ascendit in coelum, ibi est et sedet ad dexteram Patris: et hic est egens in pauperibus suis. Etiam hesterno die hoc commendavi Charitati vestrae ( In superiore sermone ), propter illud quod dixit Nathanaeli: Majus his videbis. Dico enim vobis, videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis 3Joan. I, 50, 51 . Quaesivimus quid esset, et diu locuti sumus: numquid et hodie eadem replicare debemus? Qui adfuerunt recordentur: breviter tamen commemoro.