Perficere legem in hac vita sanctis non conceditur.--Velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non adjacet. Adjacet velle, perficere non adjacet. Non dixit, facere; sed, perficere. Non enim nihil facis. Rebellat concupiscentia, et non consentis; delectat uxor aliena, et non annuis, mentem avertis, in secretarium mentis intras. Vides foris strepentem concupiscentiam, profers adversus eam sententiam, mundans conscientiam. Nolo, inquis, non facio. Puta quia delectat, non facio, habeo cui condelecter. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Quid tu de carne tua tumultuaris? Quid delectationes stultas, temporales fluxas, vanas, noxias, tumultuose suggeris, et eas quasi garrula mihi narras? Narraverunt mihi injusti delectationes. Inde est et ista concupiscentia. Narrat mihi delectationes, sed non sicut lex tua, Domine 14Psal. CXVIII, 85 . Condelector enim legi Dei: non de me, sed de gratia Dei. Tu concupiscentia in carne tumultuaris, mentem tibi non subdis. In Deo sperabo; non timebo quid faciat mihi caro 15Psal. LV, 5 . Me, me, hoc est, mente non consentiente, tumultuatur caro. In Deo, inquit, sperabo; non timebo quid faciat mihi caro. Sicut nec aliena, ita nec mea. Qui ergo in se haec agit, nihil facit? Multum facit: magnum est quod facit, sed tamen non perficit. Quid est enim perficere? Ubi est, mors, contentio tua? Ergo, Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non.