TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Impoenitentia, peccatum in Spiritum sanctum. Contra hoc donum gratuitum, contra istam Dei gratiam loquitur cor impoenitens. Ipsa ergo impoenitentia est Spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc soeculo, neque in futuro. Contra Spiritum enim sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur, et quem accepit Ecclesia, ut cui dimiserit peccata, dimittantur ei, verbum valde malum et nimis impium, sive cogitatione, sive etiam lingua sua dicit, quem patientia Dei cum ad poenitentiam adducat, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus 42Rom. II, 4-6. Haec ergo impoenitentia; sic enim uno aliquo nomine possumus utcumque appellare et blasphemiam, et verbum contra Spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum: haec, inquam, impoenitentiam, contra quam clamabant et praeco et judex, dicentes, Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum; contra quam Dominus os evangelicae praedicationis aperuit, et contra quam ipsum Evangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit; ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis, Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem 43Luc. XXIV, 46, 47 : haec omnino impoenitentia non habet remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro; quia poenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae valeat in futuro.

Notes

  1. 42. Rom. II, 4-6
  2. 43. Luc. XXIV, 46, 47