Lac sic sumant, ut ovibus prosint: non sumpto lacte, oves negligant. Qui ergo non possunt facere quod Paulus, ut manibus suis se transigant, accipiant de lacte ovium, sustentent suam necessitatem, sed non negligant ovium infirmitatem: non hoc sibi quaerant, tanquam commodum suum, ut ex necessitate suae penuriae videantur annuntiare Evangelium; sed hominibus illuminandis praebeant lucem verbi veritatis. Sunt enim tanquam lucernae, sicut dictum est, Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes 9Luc. XII, 35 ; et, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 10Matth. V, 15, 16 . Si ergo tibi lucerna accenderetur in domo, nonne adjiceres oleum, ne exstingueretur? Porro si lucerna, accepto oleo, non luceret, non erat plane digna quae in candelabro poneretur, sed quae continuo frangeretur. Unde ergo vivitur, necessitatis est accipere, charitatis est praebere: non tanquam venale sit Evangelium, ut illud sit pretium ejus, quod sumunt qui annuntiant unde vivant. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim est idoneus populus reddere mercedem illis, qui sibi in charitate Evangelii serviunt. Non exspectent illi mercedem, nisi unde et isti salutem. Quid ergo isti increpantur, unde arguuntur? Quia cum lac consumerent, et lanis se tegerent, oves negligebant. Sua ergo tantum quaerebant, non quae Jesu Christi 11Philipp. II, 21.