TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pharisaei superbi cogitatio. Quia ergo tetigit Dominum, rigando, osculando, tergendo, ungendo pedes ejus: Pharisaeus qui invitaverat Dominum Jesum Christum, quia ex illo genere erat hominum superborum, de quibus Isaias propheta dicit, Qui dicunt Longe recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum 1Isai. LXV, 5 ; putavit Dominum nescisse mulierem: Hoc apud se cogitabat, et dicebat in corde suo: Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Ideo eum nescire credidit, quia illam non repulit, quia accedentem non prohibuit, quia tangi se a peccatrice permisit. Nam illum nescisse, unde sciebat? Quid enim si sciebat, o Pharisaee, invitator et irrisor Domini? Dominum pascis, et a quo pascendus sis, non intelligis. Unde scis, nescisse Dominum quae fuerat illa mulier, nisi quia permissa est accedere, nisi quia illo patiente osculata est pedes ejus, nisi quia tersit, nisi quia unxit? Haec enim non debuit permitti facere in pedibus mundis mulier immunda? Ad illius ergo pharisaei pedes si talis mulier accessisset, dicturus erat quod Isaias de talibus dicit: Recede a me, noli me tangere, quoniam mundus sum. Accessit autem ad Dominum immunda, ut rediret munda: accessit aegra, ut rediret sana: accessit confessa, ut rediret professa.

Notes

  1. 1. Isai. LXV, 5