TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quarta petitio. Panis quotidianus duplex est, corporalis et spiritualis. Eucharistia. Sermones, lectiones et hymni sacri, quotidianus panis. Restant petitiones pro ista vita peregrinationis nostrae: ideo sequitur, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Da aeterna, da temporalia. Promisisti regnum, noli negare subsidium. Dabis apud te sempiternum ornamentum, da in terra temporale alimentum. Ideo quotidie, ideo hodie, id est, hoc tempore. Cum transierit vita ista, numquid petemus panem quotidianum? Tunc enim non vocabitur quotidie; sed hodie. Nunc vocatur quotidie, quando transit dies, et venit alius dies. Numquid vocabitur quotidie, quando erit aeternus unus dies? Sane duobus modis intelligenda est ista petitio de pane quotidiano: sive pro necessitate carnalis victus, sive etiam pro necessitate spiritualis alimoniae. Carnalis cibi necessitas, propter quotidianum victum, sine quo vivere non possumus. Victus est et tegumentum, sed a parte totum intelligitur. Quando panem petimus, ibi omnia accipimus. Norunt etiam spiritualem alimoniam fideles, quam et vos scituri estis, accepturi de altare Dei. Panis erit et ipse quotidianus, huic vitae necessarius. Numquid enim Eucharistiam accepturi sumus, cum ad ipsum Christum venerimus, et cum illo in aeternum regnare coeperimus? Ergo Eucharistia panis noster quotidianus est: sed sic accipiamus illum, ut non solum ventre, sed et mente reficiamur. Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus ejus, effecti membra ejus, simus quod accipimus. Tunc erit vere panis noster quotidianus. Et quod vobis tracto, panis quotidianus est: et quod in Ecclesia lectiones quotidie auditis, panis quotidianus est: et quod hymnos auditis et dicitis, panis quotidianus est. Haec enim sunt necessaria peregrinationi nostrae. Numquid illuc quando venerimus, codicem sumus audituri? Ipsum Verbum visuri, ipsum Verbum audituri, ipsum manducaturi, ipsum bibituri, quomodo Angeli modo. Numquid Angelis codices sunt necessarii, aut disputatores, aut lectores? Absit. Videndo legunt: vident enim ipsam Veritatem, et illo fonte satiantur, unde nos irroramur. Dictum est ergo de pane quotidiano; quia in ista vita nobis est necessaria haec petitio.