TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Prophetia de Christo capite, nobis ejus membris aptata. Dicat ergo caput nostrum, dicat caput pro corpore occisum, pro corpore dedicatum; dicat, audiamus: Conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia, id est, conscidisti mortalitatem meam, et accinxisti me immortalitate et incorruptione. Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Quid est, non compungar? Jam contra me non ferat lanceam persecutor, ut compungar: Christus enim resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur: quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et nos, inquit, existimemus nos mortuos esse peccato, vivere autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro 13Rom. VI, 9-11 . Ergo in illo cantamus, in illo dedicati sumus. Quo enim caput praecessit, et membra secutura speramus. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes; quod enim videt quis quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 14Id. VIII, 24 et 25 , per patientiam aedificamur. Forte autem est illic et vox nostra, si bene attendamus, si diligenter intueamur, si oculum acutum geramus; non quemadmodum solent corporum caeci amatores: si ergo spiritualem oculum intendamus, in ipsis vocibus Domini nostri Jesu Christi et nos ipsos invenimus. Non enim frustra dixit Apostolus, Scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato 15Id. VI, 6 . Agnosce ibi vocem tuam: Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Modo enim cum istas corporis mortalis sarcinas bajulamus, non deest unde compungamur. Nam si cor non compungitur, quare pectus tunditur? Cum ergo venerit etiam nostri corporis dedicatio, quae praecessit in Domini exemplo, tunc non compungemur. Compunctionem enim, quam habemus de peccato, significavit lancea percussoris. Denique quoniam scriptum est, A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes moriuntur 16Eccli. XXV, 33 : recolite de quo membro facta est, et videte ubi Dominus lancea compunctus est. Recolite, inquam, recolite primam conditionem nostram: non enim frustra, ut dixi, Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. Nempe Eva, a qua facta est initium peccati, sumpta est, ut formaretur, de latere viri. Dormiens jacebat ille, cum factum est: mortuus pendebat iste, cum factum est. Cognata duo sunt somnus et mors, latus et latus, compunctus est Dominus in loco peccatorum. Sed de illo latere facta est Eva, quae nos peccando mortificaret; de isto autem latere facta est Ecclesia, quae nos pariendo vivificaret.

Notes

  1. 13. Rom. VI, 9-11
  2. 14. Id. VIII, 24 et 25
  3. 15. Id. VI, 6
  4. 16. Eccli. XXV, 33