TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verbum Dei mandatum Patris. Quia ergo dicebam, quod proposueram, Et scio, ait, quia mandatum ejus vita aeterna est. Intendite, fratres, quod dico: Scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Et legimus apud ipsum Joannem de Christo, Ipse est verus Deus, et vita aeterna. Si mandatum Patris vita aeterna est, et Christus Filius ipse est vita aeterna; mandatum Patris ipse Filius est. Quomodo enim non est mandatum Patris, quod est Verbum Patris? Aut si mandatum a Patre Filio datum carnaliter accipitis, tanquam dixerit Pater Filio, Hoc mando tibi, hoc illud volo facias: quibus verbis locutus est unico Verbo? Numquid quando mandatum dabat ad Verbum, verba quaerebat? Quia ergo vita aeterna est Patris mandatum, et ipse Filius est vita aeterna, credite et accipite, credite et intelligite, quia Propheta dicit, Nisi credideritis, non intelligetis 4Isai. VII, 9, sec. LXX . Non capitis? dilatamini. Apostolum audite: Dilatamini, ne sitis jugum ducentes cum infidelibus 5II Cor. VI, 13, 14 . Qui hoc nolunt credere antequam capiant, infideles sunt. Quia vero infideles esse voluerunt, imperiti remanebunt. Credant ergo, ut intelligant. Prorsus mandatum Patris vita aeterna est. Ergo mandatum Patris ipse Filius est, qui hodie natus est: mandatum non a tempore datum, sed mandatum natum. Exercet mentes Evangelium Joannis, limat et excarnat, ut de Deo non carnaliter, sed spiritualiter sapiamus. Sufficiant ergo ista, fratres, vobis: ne in longitudine disputationis subrepat somnus oblivionis.

Notes

  1. 4. Isai. VII, 9, sec. LXX
  2. 5. II Cor. VI, 13, 14