TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pia fides Scripturarum. Augustinus ad divinas Scripturas non piam mentem afferens aliquando, decipitur. Proferunt calumnias suas quidam, et dicunt: Matthaeus certe evangelista est? Respondemus, ita, pio ore, corde devoto, in nullo omnino dubitantes: respondemus plane, Evangelista est Matthaeus. Credis ei, inquiunt? Quis non respondeat, Credo? Quomodo de murmure vestro pio insonuit? Ita, fratres, si secure creditis, non est unde erubescatis. Loquor vobis, aliquando deceptus, cum primo puer ad divinas Scripturas ante vellem afferre acumen discutiendi, quam pietatem quaerendi: ego ipse contra me perversis moribus claudebam januam Domini mei: cum pulsare deberem, ut aperiretur; addebam, ut clauderetur. Superbus enim audebam quaerere, quod nisi humilis non potest invenire. Quanto vos beatiores estis modo! quam securi discitis, quam tuti, quicumque adhuc parvuli estis in nido fidei, et spiritualem escam accipitis! Ego autem miser, cum me ad volandum idoneum putarem, reliqui nidum; et prius cecidi, quam volarem. Sed Dominus misericors me, a transeuntibus ne conculcarer et morerer, levavit, et in nido reposuit. Haec enim me perturbaverunt, quae modo vobis securus in nomine Domini et propono, et expono.