Post quadragesimum diem Ascensionis cur decimo die venerit Spiritus sanctus. Quadragenarii numeri sacramentum. Denarii mysterium. Spiritus sanctus die decimo venit ut significetur legem impleri per gratiam. Lex sine gratia quomodo littera est occidens. Spiritus sanctus missus ut impleretur lex. Sicut autem didicimus ex Libris sanctis, quadraginta dies complevit cum discipulis suis post resurrectionem, manifestans eis, ne aliquid fictum existimarent, resuscitati corporis veritatem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens. Quadragesimo autem die, quem ante hos decem dies celebravimus, in eorum conspectu ascendit in coelum, promissus ut ibat, ita venturus 7Act. I, 3-11; hoc est in forma humana, qua judicatus est, in illa judicaturus. Voluit alia die quam ascendit mittere Spiritum sanctum; non saltem post biduum, vel triduum, sed post decem dies. Haec quaestio perscrutari et interrogare nos compulit nonnullas latebras numerorum. Quadraginta dies quater habent decem. Commendatur hoc numero, quantum mihi videtur, sacramentum. Homines enim hominibus loquimur; et recte Scripturarum tractatores dicimur, non nostrarum opinionum affirmatores. Numerus ergo iste quadragenarius, quater habens decem, significat, ut mihi videtur, saeculum hoc, quod nunc agimus et peragimus; agimur et peragimur, cursu temporum, rerum instabilitate, decessione et successione, rapacitate volatica, et quodam fluvio rerum non consistentium. Saeculum hoc ergo significatur hoc numero, propter mundi quadripartita tempora, quae implent annum; quadripartitos etiam cardines ipsius mundi, notos omnibus, et saepe ab Scriptura sacra commemoratos: Ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Meridie 8Luc. XIII, 29 . Per haec ergo tempora quadripartita, et per mundum quadripartitum, praedicatur lex Dei, tanquam denarius numerus. Unde et Decalogus primitus commendatur. In decem enim praeceptis lex constituta est: propterea quia videtur in isto denario numero quaedam perfectio. Usque ad eum quippe numerum progressus est numerantis, et inde redit ab uno usque ad decem, rursus ad unum. Sic centena, sic millena; sic supra, denariis quibusdam complicantibus, infinite crescit silva numerorum. Perfecta itaque lex in denario, et lex praedicata per mundum quadripartitum, quaterdeni quadraginta fiunt. Docemur autem, in hac conversatione saeculi hujus cum sumus, abstinere nos a cupiditatibus saecularibus: quod significat jejunium quadragenarium notum omnibus Quadragesimae nomine. Hoc tibi praecepit Lex, hoc Prophetia, hoc Evangelium. Ideo quia hoc Lex, jejunavit quadraginta diebus Moyses: quia hoc Prophetia, jejunavit diebus quadraginta Elias: quia hoc Evangelium, jejunavit quadraginta diebus Dominus Christus. Impletis ergo post quadraginta dies aliis decem diebus, denario numero semel, denario numero simpliciter, non quadrupliciter, venit Spiritus sanctus, ut lex impleatur per gratiam. Lex enim sine gratia littera est occidens. Si enim data esset lex, inquit, quae posset vivificare, omnino ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus 9Galat. III, 21, 22 . Ideo, Littera occidit, Spiritus autem vivificat 10II Cor. III, 6 . Non ut aliud impleas, quam tibi per Litteram jubetur: sed sola littera reum facit, gratia et a peccato liberat, et litteram donat impleri. Unde fit per gratiam remissio omnium peccatorum, et fides quae per dilectionem operatur. Nolite ergo putare damnatam esse litteram, quia dictum est, Littera occidit. Hoc est enim, littera reos facit. Datur praeceptum, non adjuvaris gratia: continuo te invenis non solum non operatorem legis, sed etiam reum praevaricationis. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio 11Rom. IV, 15 . Non ergo reprehensa est lex, cum dictum est, Littera occidit, Spiritus autem vivificat, quasi illam condemnaret, et istum laudaret: sed Littera occidit, sola littera sine gratia. Exemplum accipite. Hac locutione dictum est, Scientia inflat. Quid est, Scientia inflat? Scientia damnata est? Si inflat, melius imperiti remanebimus. Sed quoniam adjunxit, Charitas vero aedificat 12I Cor. VIII, 1 ; quomodo ubi adjunxit, Spiritus autem vivificat, dedit intelligi, Littera sine Spiritu occidit, cum Spiritu vivificat, et impleri litteram facit; sic scientia sine charitate inflat, charitas cum scientia aedificat. Ergo missus est Spiritus sanctus, ut lex impleretur, et fieret quod ipse Dominus dixerat, Non veni legem solvere, sed adimplere 13Matth. V, 17 . Hoc donat credentibus, hoc donat fidelibus, hoc donat eis quibus dat Spiritum sanctum. Quanto fit eo quisque capacior, tanto ad operandam legem fit facilior.