TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Abstinentia qualis suscipienda. Admonemus etiam eos qui se a carnibus abstinent, ne vasa in quibus sunt coctae tanquam immunda devitent. Sic enim loquens Apostolus ait: Omnia munda mundis 4Tit. I, 15 . Quod enim fit in hujusmodi observationibus sana doctrina, non fit causa immunditiae devitandae, sed concupiscentiae refrenandae. Unde et illi qui sic se a carnibus temperant, ut alias escas et difficilioris praeparationis et pretii majoris inquirant, multum errant. Non enim est hoc suscipere abstinentiam, sed mutare luxuriam. Quomodo istis dicturi sumus, ut quod sibi detrahunt dent pauperi; a quibus solitus ita cibus relinquitur, ut in alio comparando sumptus augeatur? Estote ergo his diebus et crebrius jejunantes, et vobis parcius impendentes, et egenis largius tribuentes. A conjugali quoque concubitu, hi dies postulant continentiam: Ad tempus, ait Apostolus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos satanas propter intemperantiam vestram 5I Cor. VII, 5 . Non est hoc arduum atque difficile diebus paucis fidelibus conjugatis, quod a certo vitae articulo usque in finem sanctae viduae susceperunt, quod tota vita sanctae virgines faciunt. Atque in his omnibus ferveat devotio, comprimatur elatio. Nemo sic gaudeat de bono largitatis, ut bonum amittat humilitatis. Omnia vero caetera Dei dona non faciunt prodesse aliquid, nisi adsit vinculum charitatis.

Notes

  1. 4. Tit. I, 15
  2. 5. I Cor. VII, 5