Tribulationes temporales pro futura gloria ferendae. Romae vastatio temporibus christianis. Videtis ergo, charissimi, quae sunt proposita in hoc tempore servis Dei, propter futuram gloriam quae revelabitur in nobis: contra quam gloriam non appenditur quaelibet quantalibet tribulatio temporalis. Indignae enim sunt passiones hujus temporis, ait Apostolus, ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis 6Rom. VIII, 18 . Si haec ita sunt, modo nemo cogitet carnaliter, non est tempus. Concutitur mundus, excutitur vetus homo: premitur caro, liquescat spiritus. Jacet Petri corpus Romae, dicunt homines; jacet Pauli corpus Romae, Laurentii corpus Romae, aliorum sanctorum martyrum corpora jacent Romae; et misera est Roma, et vastatur Roma, affligitur, conteritur, incenditur. Tot strages mortis fiunt, per famem, per pestem, per gladium; ubi sunt Memoriae Apostolorum? Quid dicis? Ecce hoc dixi, Tanta mala Roma patitur, ubi sunt Memoriae Apostolorum? Ibi sunt, sed in te non sunt. Utinam in te essent, quisquis ista loqueris, quisquis ita desipis, quisquis vocatus in spiritu carnaliter sapis. Prorsus adhuc patientiam doceo, nondum sapientiam. Patiens esto, Dominus vult. Quaeris quare velit? Differ secretum cognitionis, strenuitatem obedientiae praepara. Ferre te vult: ferto quod vult, et dabit quod vis. Et tamen, fratres mei, ecce audeo dicere: libenter audituri estis, si jam primas partes obedientiae retinetis, si est in vobis lenis et mitis patientia ferendi dominicam voluntatem. Lenia quippe non ferimus, sed amamus: aspera toleramus, ad lenia gaudemus. Dominum Deum tuum videa caput tuum vide, exemplum vitae tuae vide; redemptorem tuum, pastorem tuum attende: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Quomodo ostendit humanam voluntatem, et continuo convertit renisum ad obedientiam? Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 7Matth. XXVI, 39 . Ecce Petro hoc dixit: Cum senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Ostendit in illo humanam voluntatem, circa trepidationem mortis. Numquid quia nolens mortuus est, nolens coronatus est? Sic et tu nolebas forte amittere peculium tuum, quod hic relicturus eras: attende ne cum relinquendo remaneas. Nolebas ante te mori filium tuum, nolebas ante te mori uxorem tuam. Quid enim? Etsi Roma non caperetur, non aliquis vestrum prior moriturus erat? Nolebas ante te mori uxorem tuam, nolebat uxor tua ante se mori virum suum: ambobus obtemperaturus erat Dominus? Ordo penes ipsum sit, qui novit ordinare quod creavit. Obtempera ergo tantae voluntati Dei.