Ecclesia una ubique diffusa praedicatur contra schismaticos.--Sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes. Ubi? In Jerusalem. Consequens erat ut hoc audiremus: his enim verbis Ecclesia praedicatur, Ecclesia commendatur, unitas annuntiatur, divisio accusatur. Apostolis dictum est, Et eritis mihi testes. Fidelibus dicitur, vasis Dei dicitur, vasis misericordiae dicitur, Eritis mihi testes. Ubi? In Jerusalem, ubi occisus sum: et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae. Ecce quod audite, ecce quod tenete. Sponsa estote, et sponsum securi exspectate. Sponsa Ecclesia est. Ubi futura praedicata est, quam illi testes annuntiarent; ubi futura praedicata est? Multi enim dicturi sunt, Ecce hic est. Audirem, si non et alius diceret, Ecce hic est. Quid tu dicis? Ecce hic est. Jam ibam: sed revocat alius simili voce, Ecce hic est. Tu ex una parte, Ecce hic est: alius ex parte alia, Ecce hic est. Dominum interrogemus, Dominum interpellemus. Sileant partes, totum audiamus. Dicit unus ex uno angulo, Ecce hic est: alius ex alio angulo, Non, sed ecce hic est. Tu, Domine, dic: tu assere quam redemisti, ostende quam dilexisti. Ad nuptias tuas invitati sumus, ostende sponsam tuam, ne vota tua litigando turbemus. Dicit plane, ostendit plane: non deserit inquirentes, non amat litigantes. Dicit discipulis suis, et non quaerentibus dicit; quia contendentibus contradicit. Et ideo fortasse hoc ab Apostolis nondum quaerebatur, quia grex Christi nondum a latronibus dividebatur. Nos experti dolores divisionis, studiose coagulum quaeramus unitatis. Apostoli quaerunt tempus judicii, et Dominus respondet locum Ecclesiae. Non respondit quod quaesierunt, sed nostros praevidebat dolores. Eritis, inquit, mihi testes in Jerusalem. Parum est. Non pro hoc tantum pretium dedisti, ut hoc solum emeres. In Jerusalem. Dic adhuc, Et usque in fines terrae. Venisti ad fines: quare contentiones non finis? Nemo mihi dicat jam, Ecce hic est: Non, sed ecce hic. Sileat humana praesumptio, audiatur divina praedicatio, teneatur vera promissio: In Jerusalem, et in tota Judaea et Samaria, et usque in fines terrae. His dictis, nubes suscepit eum 9Act. I, 6-9 . Jam non opus erat, ut aliquid adderetur, ne aliunde cogitaretur.