TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus Deus latens in carne. Haec divina dispensatio; quantum homo perscrutari potest, melior melius, inferior inferius; haec divina dispensatio magnum nobis insinuat sacramentum. Venturus enim erat Christus in carne, non quicumque, non angelus, non legatus; sed ipse veniens salvos faciet eos 11Isai. XXXV, 4 . Non erat quicumque venturus: et tamen quomodo erat venturus? In carne mortali nasciturus, infans parvulus futurus, in praesepi ponendus, cunis involvendus, lacte nutriendus, per aetates augendus, postremo etiam morte perimendus. Haec ergo omnia humilitatis indicia et nimiae humilitatis est forma. Cujus haec humilitas? Excelsi. Quam excelsi? Noli quaerere in terra, transcende et sidera. Cum ad coelestes exercitus Angelorum veneris, audies ab eis, Transi et nos. Cum veneris ad Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates, audies, Transi et nos; et nos facti sumus: Omnia per ipsum facta sunt. Universam transcende creaturam; quidquid conditum est, quidquid institutum, quidquid mutabile, sive corporeum, sive incorporeum, cuncta transcende. Videndo nondum potes, credendo transcende: perveni ad Creatorem, et interim fide antecedente te, quae perducit te, perveni ad Creatorem. Ibi vide, In principio erat Verbum. Non enim aliquando factum est: sed in principio erat. Non quomodo creatura, de qua dicitur, In principio fecit Deus coelum et terram 12Gen. I, 1 . Hoc quod in principio erat, non est quando non erat. Hoc ergo quod in principio erat, et Verbum erat apud Deum, et ipsum Verbum Deus erat: et omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: et in quo est vita quod factum est 13Joan. I, 1-4 , venit ad nos. Ad quos? ad dignos? Absit: sed ad indignos. Etenim Christus pro impiis mortuus est 14Rom. V, 6 , et indignis, sed dignus. Nos enim indigni quorum misereretur; sed dignus ille qui misereretur, cui diceretur, Propter misericordiam tuam, Domine, libera nos. Non propter praecedentia nostra merita, sed propter misericordiam tuam, Domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum 15Psal. LXXVIII, 9 , non propter meritum nostrum. Nam non propter meritum peccatorum, sed propter nomen tuum. Nam meritum peccatorum, non utique praemium, sed supplicium. Ergo propter nomen tuum. Ecce ad quos venit, ecce quantus venit. Ad nos ille quomodo venit? Verbum plane caro factum est, ut inhabitaret in nobis 16Joan. I, 14. Si enim in sua divinitate tantummodo veniret, quis eum ferret? quis eum caperet? quis susciperet? Sed suscepit quod nos eramus, ne remaneremus quod eramus: sed quod nos eramus natura, non culpa. Quia enim ad homines homo, non tamen quia ad peccatores peccator. De duobus istis, natura humana et culpa humana, unum suscepit, aliud sanavit. Nam si ipse susciperet nostram iniquitatem, et ipse quaereret salvatorem. Suscepit tamen ferendam et sanandam, non autem habendam: et homo apparuit inter homines, latens Deus.

Notes

  1. 11. Isai. XXXV, 4
  2. 12. Gen. I, 1
  3. 13. Joan. I, 1-4
  4. 14. Rom. V, 6
  5. 15. Psal. LXXVIII, 9
  6. 16. Joan. I, 14