Celebritas nativitatis S. Joannis. Diei hodiernae festivitas anniversario reditu memoriam renovat, natum esse Domini praecursorem ante mirabilem mirabiliter; cujus nativitatem considerare nos et laudare maxime hodie convenit. Ad hoc enim et dies anniversarius huic miraculo dedicatus est, ut beneficia Dei et excelsi magnalia non deleat oblivio de cordibus nostris. Joannes ergo praeco Domini missus ante illum, sed factus per illum. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Missus homo ante hominem Deum, agnoscens Dominum suum, annuntians Creatorem suum; jam in terra praesentem mente discernens, digito ostendens. Ipsius enim verba sunt ostendentis Dominum et testimonium perhibentis, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi 1Joan. I, 3, 29 . Merito ergo sterilis peperit praeconem, virgo judicem. In matre Joannis sterilitas accepit fecunditatem: in matre Christi fecunditas non corrupit integritatem. Si vestra patientia, et quietum studium, et attentum silentium praebeat mihi copiam, adjuvante Domino, dicere quod donat ut dicam; erit procul dubio fructus attentionis vestrae, et operae pretium studii nostri, ut aliquid quod ad magnum sacramentum pertineat, insinuem auribus et cordibus vestris.