Apostoli verba de passione sua imminente. Ex Dei gratia et debitores efficimur, et redditores. Martyrum virtus a Deo. Revelatione Paulus confirmatus de sua futura passione et victoria. De passione sua jam imminente et propinquante praenuntiantem audivimus Paulum, cum ejus Epistola legeretur: « Ego enim jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: non solum autem, inquit, mihi, sed omnibus qui diligunt manifestationem ejus. 2II Tim. IV, 6-8. Hinc dicamus aliquid: adjuvant enim nos, quae in fines orbis terrae exierunt, verba eorum. Primo sanctam devotionem videte. Immolari se dixit, non mori: non quia non moritur, qui immolatur; sed non omnis qui moritur, immolatur. Ergo immolari est Deo mori. Ductum est enim Verbum a sacrificio. Omne quod sacrificatur, Deo occiditur. Intellexit enim Apostolus cui ejus sanguis in passione deberetur: factus est enim debitor sanguinis sui, pro quo fusus est sanguis Domini sui. Unus ille sanguinem fudit, et omnes oppigneravit. Quotquot illam fidem recipimus, debemus quod accipimus: et hoc quia dignatus est facere et debitores et redditores. Quis enim nostrum in tanta inopia et paupertate infimitatis idoneus est reddere tanto creditori? Sed quomodo scriptum est, Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa 3Psal. LXVII, 12 : verbum, quo diffamentur; virtutem, qua patiantur. Ipse ergo sibi victimas fecit, ipse sibi sacrificia dicavit, ipse implevit Spiritu martyres, ipse virtute instruxit confessores. Eis quippe dixit, Non enim vos estis qui loquimini 4Matth. X, 20 . Quamvis ergo passurus, quamvis pro fide Christi sanguinem fusurus; recte tamen dicit, Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et quid occurrit? Calicem salutaris accipiam, et nomem Domini invocabo 5Psal. CXV, 12 et 13 . De retributione cogitabas, quid retribueres inquirebas; et occurrit tibi quasi retributuro, Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Certe redditurus eras? Ecce accipis. Quod accipis ergo, quia accepisti quod deberes, accipis unde reddas; debitor cum acceperis, debitor cum reddideris. Quid enim retribuam, inquit? Calicem salutaris accipiam. Ergo et hoc accipis, calicem passionis, calicem de quo Dominus ait: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum 6Matth. XX, 22 ? Sed ecce jam calix in manu tua est, jam imminet passio: quid facis ne trepides? quid facis ne titubes? quid facis ne quod jam portas, bibere non possis? Quid faciam, inquit? Et ibi accipiam: debitor ero; quia nomen Domini invocabo. Ego, inquit, jam immolor. Confirmatum illi erat revelatione: non enim hoc sibi humana infirmitas promittere auderet. Fiducia ejus non a se, sed ab eo qui totum dedit, quem intellexit cum diceret superius: Quid enim habes quod non accepisti 7I Cor. IV, 7 ? Ego ergo, inquit, jam immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi. Interroga conscientiam: non cunctatur, quia in Domino gloriatur. Bonum, inquit, certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Merito cursum consummasti, quia fidem servasti. De caetero, inquit, superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex.
Sermones
Notes
- 2. II Tim. IV, 6-8
- 3. Psal. LXVII, 12
- 4. Matth. X, 20
- 5. Psal. CXV, 12 et 13
- 6. Matth. XX, 22
- 7. I Cor. IV, 7